- PINGUE Candidum
- PINGUE Candidumapud Plinium, l. 37. c. 6. ubi de Sardonyche gemma, Sardonyches olim, ut ex nomine ipso apparet, intelligebantur candore in Sarda, hoc est, velut carnibus ungue hominis imposito, et utroque tralucido, talesque Indicas esse tradunt ------ hi quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caeeas appellantes, quae nunc nomen abstulêre. Indigitare vult, Indicas Sardonyches olim, quae candorem in rubro habebant, et utrumque tralucidum, omnium optimas iudicatas: at suô aevô caecas illas Sardonyches, ac minime translucentes, in pretio esse, et nomen sibi solis Sardonychum vindicâsse. Pergit, Nullô Sardarum vestigiô Arabicae sunt. coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intelligi, radice nigrâ aut caeruleum imitante: et ungue minium meretum candico pingui, nec sine quadam spe purpurae in minium transeunte. Ubi candidum pingue vocat, crassius nitens, cui candorein gracileni et liquidum paulo post opponit. Sic Idem pinguem incem alibi vocat, et pingues carbunculos, qui pinguius lucebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 558. ut et supra voce Medulla, it Obesi, et infra Plena luna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.